LONGOBARDIA vulgo LOMBARDIA

LONGOBARDIA vulgo LOMBARDIA
LONGOBARDIA, vulgo LOMBARDIA
pars Italiae, Gallis Lombardie, continet maiorem partem Galliae Cisalpinae; dividitur que in sup. et inf. In Longobardia sup. sunt Pedemontium et Ducatus Mediolanensis ac Montis Ferrari. In Longobardia inf. sunt Ducatus mantuanus, Mutinensis, et Parmensis, cum parte Occid. ditionis Venetae, ubi territoria Remense, Bergomense, Brixianum, Veronense, Vicentinum, et Paduanum, de quibus fusius in suis locis) ut et Ducatus Ferratiensis, atque territorium Bononiense, sub dominio Summi Pontificis. Ex his constabat alias regnum Longobardorum a Car. Mag. eversum, post captum ad Ticinum Desiderium eorum Regem ultimum. Dividitur etiam Longoardia in Cispadanam, Lombardia di qua dal Po, ubi ditiones Mutinensis, Parmensis, Monsferratus, pars minor Ducatûs Mediolanensis, pars Borealior ditionis Pontificiae, et pars Pedemontii: et in Transpadanam, Lombardia di al dal Po, ubi pars Pedemontii; maior pars Ducatûs Mediolanensis, ditio Veneta, Longobardica, et Ducatus Mantuanus: Estque haec Italiae pars supra reliquas amoena et fertilis. Contra Frid. II. urbes Lombardicas excitavit Innoc. III. In Longobardia postmodum, circa A. C. 1260. ingens Valdensium, ut tum vocabantur, numerus floruit, ubi per ignominiam Credentes dicti sunt, Mornaeus in Myster. Vide supra in vocibus Langobardi et Longobardi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”